monumenta.ch > Hieronymus > bnfNAL1585.51 > sectio 9 > sectio 4 > bnf9389.332 > sectio 6 > sectio 22 > sectio 70 > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 11, 16
Quapropter etiam in oriente iuvenem illum quem prius super angulum coniunctionis lucidi et lapidei muri ipsius aedificii purpurea tunica indutum videras, super eumdem angulum iterum vides, quia oriens iustitiae Filius hominis, praesidens fortitudini coniunctionis speculativae scientiae et humano operi in bonitate Patris sursum aedificante, cum ipse Filius hominis in voluntate Patris sui sanguinem suum pro salute mundi ludit (ut tibi monstratum est) ibi ipse etiam modo sedens in eadem altitudine ad confirmationem veritatis tibi denuo per mysteria miraculorum suorum manifestatur, sic tamen ut nunc ab umbilico deorsum tibi appareat; quoniam a fortitudine membrorum suorum quae est electorum eius, ubi modo ipse Sponsus Ecclesiae viget usque ad completionem eorum multa admiranda et obscura signa vides, ita videlicet ut ab umbilico usque ad locum illum ubi vir discernitur, quasi aurora fulgeat; quia a perfectione illa cum iam fidelia membra sua perfectionem fortitudinis habent usque ad tempus filii perditionis, qui se virum virtutis esse simulabit in rectitudine se devote colentium fulgorem iustitiae demonstrabit. Unde et ibi velut lyra cum chordis suis in transversum iacet; quod est in persecutione illa qua filius iniquitatis multos cruciatus electis inferet, gaudium canticorum eorum qui iam propter dira tormenta quae in corporibus suis patiuntur a corporalibus nexibus solvuntur, ad requiem transeuntes.